Source:Satura 4
From TTT
- Ecce iterum Crispinus! Et est mihi saepe vocandus
- ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
- a vitiis, aeger solaque libidine fortis
- deliciae, viduae tantum aspernatur adulter.
- [5] Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
- porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
- iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
- Nemo malus felix, minime corruptor et idem
- incestus, cum quo nuper vittata iacebat
- [10] sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
- Sed nunc de factis levioribus. Et tamen alter
- si fecisset idem caderet sub iudice morum;
- nam, quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
- Crispinum. Quid agas, cum dira et foedior omni
- [15] crimine persona est? Mullum sex milibus emit,
- aequantem sane paribus sestertia libris,
- ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur.
- Consilium laudo artificis, si munere tanto
- praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
- [20] est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
- quae vehitur cluso latis specularibus antro.
- Nil tale expectes: emit sibi. Multa videmus
- quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
- succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
- [25] Hoc pretio squamae? Potuit fortasse minoris
- piscator quam piscis emi; provincia tanti
- vendit agros, sed maiores Apulia vendit.
- Qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus*
- induperatorem, cum tot sestertia, partem
- [30] exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
- purpureus magni ructarit scurra Palati,
- iam princeps equitum, magna qui voce solebat
- vendere municipes fracta de merce* siluros?
- Incipe, Calliope. Licet et considere: non est
- [35] cantandum, res vera agitur. Narrate, puellae
- Pierides, prosit mihi vos dixisse puellas.
- Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
- ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
- incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
- [40] ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
- implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis
- quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
- solibus effundit torrentis* ad ostia Ponti
- desidia tardos et longo frigore pingues.
- [45] Destinat hoc monstrum cymbae linique magister
- pontifici summo. Quis enim proponere talem
- aut emere auderet, cum plena et litora multo
- delatore forent? Dispersi protinus algae
- inquisitores agerent cum remige nudo,
- [50] non dubitaturi fugitivum dicere piscem
- depastumque diu vivaria Caesaris, inde
- elapsum veterem ad dominum debere reverti.
- Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
- quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
- [55] res fisci est, ubicumque natat. Donabitur ergo,
- ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
- autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
- stridebat deformis hiems praedamque recentem
- servabat; tamen hic properat, velut urgeat auster.
- [60] Utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
- ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
- obstitit intranti miratrix turba parumper.
- Ut cessit, facili patuerunt cardine valuve;
- exclusi spectant admissa obsonia patres.
- [65] Itur ad Atriden. Tum Picens ‘accipe,’ dixit,
- ‘priuatis maiora focis. Genialis agatur
- iste dies. Propera stomachum laxare saginis
- et tua servatum consume in saecula rhombum.
- Ipse capi voluit.’ Quid apertius? Et tamen illi
- [65] surgebant cristae. Nihil est quod credere de se
- non possit cum laudatur dis aequa potestas.
- Sed deerat pisci patinae mensura. Vocantur
- ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
- in quorum facie miserae magnaeque sedebat
- [70] pallor amicitiae. Primus clamante Liburno
- ‘Currite, iam sedit!’ rapta properabat abolla
- Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
- Anne aliud tum praefecti? Quorum optimus atque
- interpres legum sanctissimus omnia quamquam
- [80] temporibus diris, tractanda putabat inermi
- iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus,
- cuius erant mores qualis facundia, mite
- ingenium. Maria ac terras populosque regenti
- quis comes utilior, si clade et peste sub illa
- [85] saevitiam damnare et honestum adferre liceret
- consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
- cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
- vere locuturi fatum pendebat amici?
- Ille igitur numquam derexit bracchia contra
- [90] torrentem, nec civis erat qui libera posset
- verba animi proferre et vitam impendere vero.
- sic multas hiemes atque octogensima vidit
- solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
- Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
- [95] cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
- et domini gladiis tam festinata; sed olim
- prodigio par est in nobilitate senectus,
- unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
- Profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
- [100] figebat Numidas Albana nudus harena
- venator. Quis enim iam non intellegat artes
- patricias? Quis priscum illud miratur acumen,
- Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
- nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
- [105] Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
- et tamen improbior saturam scribente cinaedo.
- Montani quoque venter adest abdomine tardus,
- et matutino sudans Crispinus amomo
- quantum vix redolent duo funera, saevior illo
- [110] Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
- et qui vulturibus servabat viscera Dacis
- Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
- et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
- qui numquam visae flagrabat amore puellae,
- [115] grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
- caecus adulator dirusque a ponte satelles,
- dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
- blandaque devexae iactaret basia raedae.
- Nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
- [120] in laevum conversus, at illi dextra iacebat
- belua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
- et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
- non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro
- percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
- [125] omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.
- Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
- excidet Arviragus. Peregrina est belua: cernis
- erectas in terga sudes?’ Hoc defuit unum
- Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
- [130] ‘Quidnam igitur censes? Conciditur?’ ‘Absit ab illo
- dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur
- quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
- Debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
- Argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
- [135] tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
- Vicit digna viro sententia. Noverat ille
- luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
- iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
- arderet. Nulli maior fuit usus edendi
- [140] tempestate mea: Circeis nata forent an
- Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo
- ostrea callebat primo deprendere morsu,
- et semel aspecti litus dicebat echini.
- surgitur et misso proceres exire iubentur
- [145] consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
- traxerat attonitos et festinare coactos,
- tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris
- dicturus, tamquam diversis partibus orbis
- anxia praecipiti venisset epistula pinna.
- [150] Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
- tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
- illustresque animas impune et vindice nullo.
- Sed periit postquam cerdonibus esse timendus
- coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
