Source:Satura 2
From TTT
- Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
- Oceanum, quoties aliquid de moribus audent
- qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
- Indocti primum, quamquam plena omnia gypso
- [5] Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum est,
- si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
- et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
- Frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
- tristibus obscenis? Castigas turpia, cum sis
- [10] inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
- Hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
- promittunt atrocem animum, sed podice levi
- caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
- rarus sermo illis et magna libido tacendi
- [15] atque supercilio brevior coma. Verius ergo
- et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
- inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
- horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
- dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
- [20] Herculis invadunt et de virtute locuti
- clunem agitant. ‘Ego te ceventem, Sexte, verebor?’
- infamis Varillus ait, ‘Quo deterior te?’
- Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
- Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
- [25] Quis caelum terris non misceat et mare caelo
- si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
- Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
- in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
- Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
- [30] concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
- omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
- cum tot abortivis fecundam Iulia vuluam
- solveret et patruo similes effunderet offas.
- Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
- [35] contemnunt Scauros et castigata remordent?
- Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
- clamantem toties ‘ubi nunc, lex Iulia, dormis?’
- Atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
- moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
- [40] tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
- haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
- quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae.
- Quod si vexantur leges ac iura, citari
- ante omnis debet Scantinia. Respice primum
- [45] et scrutare viros, faciunt hi* plura; sed illos
- defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
- Magna inter molles concordia. Non erit ullum
- exemplum in nostro tam detestabile sexu.
- Tedia non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
- [50] Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
- Numquid nos agimus causas, civilia iura
- novimus aut ullo strepitu fora vestra movemus?
- Luctantur paucae, comedunt colyphia paucae.
- Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
- [55] vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
- Penelope melius, levius torquetis Arachne,
- horrida quale facit residens in codice paelex.
- Notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
- liberto, dederit vivus cur multa puellae.
- [60] Dives erit magno quae dormit tertia lecto.
- Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
- De nobis post haec tristis sententia fertur?
- Dat ueniam corvis, vexat censura columbas.’
- Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
- [65] Stoicidae; quid enim falsi Laronia? Sed quid
- non facient alii, cum tu multicia sumas,
- Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
- in Proculas et Pollittas*? est moecha Fabulla;
- damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
- [70] non sumet damnata togam. ‘Sed Iulius ardet,
- aestuo.’ Nudus agas: minus est insania turpis.
- En habitum quo te leges ac iura ferentem
- vulneribus crudis populus modo victor et illud
- montanum positis audiret vulgus aratris.
- [75] quid non proclames, in corpore iudicis ista
- si videas? Quaero an deceant multicia testem.
- Acer et indomitus libertatisque magister,
- Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem
- et dabit in plures, sicut grex totus in agris
- [80] unius scabie cadit et porrigine porci
- uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
- Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
- nemo repente fuit turpissimus. Accipient te
- paulatim qui longa domi redimicula sumunt
- [85] frontibus et toto posuere monilia collo
- atque Bonam tenerae placant abdomine porcae
- et magno cratere Deam. Sed more sinistro
- exagitata procul non intrat femina limen:
- solis ara Deae maribus patet. ‘Ite, profanae,’
- [90] clamatur, ‘Nullo gemit hic tibicina cornu.’
- Talia secreta coluerunt orgia taeda
- Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
- Ille supercilium madida fuligine tactum*
- obliqua producit acu pingitque trementis
- [95] attollens oculos; vitreo bibit ille priapo
- reticulumque comis auratum ingentibus implet
- caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
- et per Iunonem domini iurante ministro;
- ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
- [100] Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
- armatum, cum iam tolli vexilla iuberet.
- Res memoranda novis annalibus atque recenti
- historia, speculum civilis sarcina belli.
- Nimirum summi ducis est occidere Galbam
- [105] et curare cutem, summi constantia ciuis
- Bebriaci in campo spolium* adfectare Palati
- et pressum in faciem digitis extendere panem,
- quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
- maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
- [110] Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
- hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
- libertas et crine senex fanaticus albo
- sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
- gutturis exemplum conducendusque magister.
- [115] Quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
- more supervacuam cultris abrumpere carnem?
- Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
- cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
- signatae tabulae, dictum ‘feliciter,’ ingens
- [120] cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
- O proceres, censore opus est an haruspice nobis?
- scilicet horreres maioraque monstra putares,
- si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
- Segmenta et longos habitus et flammea sumit
- [125] arcano qui sacra ferens nutantia loro
- sudavit clipeis ancilibus. O pater urbis,
- unde nefas tantum Latiis pastoribus? Unde
- haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
- traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
- [130] nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas
- nec quereris patri. Vade ergo et cede severi
- iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
- primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
- Quae causa officii? ‘Quid quaeris? Nubit amicus
- [135] nec multos adhibet.’ Liceat modo vivere, fient,
- fient ista palam, cupient et in acta referri.
- Interea tormentum ingens nubentibus haeret
- quod nequeant parere et partu retinere maritos.
- Sed melius, quod nil animis in corpora iuris
- [140] natura indulget: steriles moriuntur, et illis
- turgida non prodest condita pyxide Lyde,
- nec prodest agili palmas praebere Luperco.
- Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
- lustravitque fuga mediam gladiator harenam
- [145] et Capitolinis generosior et Marcellis
- et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
- omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
- admoveas cuius tunc munere retia misit.
- Esse aliquos manes et subterranea regna,
- [150] Et contum* et Stygio ranas in gurgite nigras,
- atque una transire vadum tot milia cymba
- nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
- Sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
- Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
- [155] Quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
- tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos
- umbra uenit? Cuperent lustrari, si qua darentur
- sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
- Illic heu miseri traducimur. Arma quidem ultra
- [160] litora Iuvernae promovimus et modo captas
- Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
- sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe
- non faciunt illi quos vicimus. Et tamen unus
- Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
- [165] mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
- Aspice quid faciant commercia: venerat obses,
- hic fiunt homines. Nam si mora longior urbem
- indulsit pueris, non umquam deerit amator.
- Mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:
- [170] sic praetextatos referunt Artaxata mores.
