Source:De Dogmate Platonis 1.13
From TTT
Quare idem bene hominis pronuntiat* esse animam corporis dominam. At enim* cum tres partes animae ducat esse, rationabilem, id est mentis optumam portionem, hanc ait capitis arcem tenere; irascentiam vero procul a ratione ad domicilium cordis deductam esse obsequique eam in loco respondere sapientiae; cupidinem atque adpetitus, postremam mentis portionem, infernas abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et latrinarum latebras, deversoria nequitiae atque luxuriae; relegatam vero idcirco longius a sapientia hanc partem videri, nec inportuna vicinitate rationem consulturam desuper cunctorum saluti in ipsa cogitationum utilitate turbaret. Totum vero hominem in capite vultuque esse; nam prudentiam sensusque omnis non alias quam illa parte corporis contineri. Cetera enim membra ancillari et subservire capiti, cibos et alia subministrare, vectare etiam sublime positum* ut dominum atque rectorem providentiaque* eius a periculis vindicari. Sed machinamenta, quibus ad sentiendas et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, ibidem erga regiam capitis constituta esse in conspectu rationis, ut intellegendi ac persentiscendi veritas adiuvetur.
