Facultas
From TTT @ frath.net
Latin-English
făcult|as, -ātis. (faˈkul.tas) fem.
- That by which things are made doable; means, resources; an ability or faculty.
[facilis.]
| Cic. | 18% | Class. | 0% | Rom. | 0% | Med. | 0% | Neo. | 0% | ||||||||||
|
|
|
|
|
| |||||||||||||||
Constructions
Adjective constructions
- magna facultas — Cic. [ιβ⁴], [ιε⁴]; (inter alia) [β⁴], [ιβ³], [κ²], [κδ²]
- facultates nostrae — Cic. [β⁴], [στʹ], [στ²]
- nulla facultas — Cic. [θʹ], [ιδʹ]
- omnes facultates — Cic. [ιβ⁵], [ιε³]; (inter alia) [β²]
- quae facultas — Cic. [ιστ²], [ιηʹ], [ιη²]
- tua facultas — Cic. [αʹ], [ε³], [στʹ], [κʹ], [κα²], [κγʹ]; (inter alia) [κδ²]
Noun constructions
- voluntas, facultas — Cic. [ιβ²], [ιστ³]
Preposition constructions
- ad facultatem — Cic. [δʹ], [ιη³]
Verb constructions
- facultatem dare — Cic. [ζʹ], [ηʹ], [ιβ⁴], [ιδʹ], [ιεʹ], [ιστ³], [ιηʹ]
- facultatem eripere — Cic. [ιστ²], [ιη²]
- facultas est — Cic. [θʹ], [ιβʹ], [ιγ²], [ιθʹ], [κβʹ], [κδʹ]
- facultatem habere — Cic. [α²], [ιαʹ], [ιβ³], [ιβ⁵], [ιγʹ], [ιε⁴], [κ²]
Loci
- αʹ adj. Cicero, ad Atticum 11: ut ... tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus.
- α² v. ibid.: si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus.
- α³ ibid.: ego huius miserrimae facultate confectus conflictor.
- βʹ ibid. 12: noscenda autem est natura, non facultas modo.
- β² adj. ibid.: omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est.
- β³ ibid.: sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate
- β⁴ adj. adj.² ibid.: sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede.
- γʹ ibid. 13: tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates.
- δʹ n. ibid. 2: illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
- εʹ ibid. 3: ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset.
- ε² ibid.: ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingenii, consilii, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit?
- ε³ adj. ibid.: facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te praeter ceteros iuver
- στʹ adj. adj.² ibid. 4: tuarumque non tam facultatum, quas ego nostras esse iudico, quam consiliorum ad conligendas et constituendas reliquias nostras indigemus.
- στ² adj. ibid.: Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus.
- ζʹ v. ibid. 6: his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi
- ηʹ v. ibid. 7: hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit.
- θʹ adj. v. Cicero, Ad Brutum 1: quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas.
- ιʹ ibid. 2: non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas sumeres.
- ιαʹ v. Cicero, Ad Familiares 1: si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis
- ιβʹ v. Plancus, ibid. 10: neque, si facultas, optabilis mihi quidem, tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem
- ιβ² n. ibid.: Sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt, ut [...] exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate, sed cum facultatibus accederemus.
- ιβ³ adj. v. Cicero, ibid.: Verum decus in virtute positum est, quae maxime illustratur magnis in rem publicam meritis: eam facultatem habes maximam
- ιβ⁴ adj. v. ibid.: non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dederunt, quam complectere, obsecro
- ιβ⁵ adj. v. Plancus, ibid. pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus, quas habemus, utamur?
- ιγʹ v. Brutus and Cassius, ibid. 11: sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos, tibi enim uni credidimus et credituri sumus.
- ιγ² v. Brutus, ibid. Quattuor legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano
- ιδʹ adj. v. Cicero, ibid. 12: illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur
- ιεʹ v. ibid. 13: Si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret, ut ita defendere possem Volaterranos, quemadmodum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse possem, praetermitterem
- ιε² ibid.: itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo, quantum possum, adiuvare
- ιε³ adj. ibid.: quorum quidem omnia commoda omnesque facultates [...] consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia
- ιε⁴ adj. v. ibid. Equidem existimo habere te magnam facultatem [...] ex eo senatus consulto, quod in heredes C. Vennonii factum est, Caerelliae commodandi
- ιστʹ ibid. 15: quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta [...] iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum
- ιστ² adj. v. ibid.: quam mihi facultatem quoniam hic necopinatus et improvisus provinciae casus eripuit
- ιστ³ n. v. ibid.: Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror, ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad te remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem
- ιζʹ ibid. 2: Quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
- ιηʹ adj. v. ibid. 3: qui cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.
- ιη² adj. v. ibid.: quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem
- ιη³ n. ibid.: eadem autem epistula petebas, ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem
- ιθʹ v. ibid. 4: At ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit
- κʹ adj. ibid. 5: Quod si te adducemus, ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua
- κ² adj. v. ibid.: magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi
- κ³ ibid.: credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse.
- καʹ ibid. 7: Quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur?
- κα² adj. ibid.: tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut [...] perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas
- κβʹ v. ibid. 9: ipsa illa si qua fuit in me facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset.
- κγʹ adj. Cicero, Ad Quintum Fratrem 1: quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant
- κδʹ v. ibid. 3: Ludos apparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores—stulte bis terque non postulatos, vel quia munus magnificum dederat, vel quia facultates non erant, vel quia potuerat magistrum se, non aedilem putare.
- κδ² adj. adj.² ibid. cave, amabo, quidquam, quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.
- κεʹ Cicero, Brutus: eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest